haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam
quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur
beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit
istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus
suas ne faciat omne malum
et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens
separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat
eunuchus ecce ego lignum aridum
quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata
mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius
a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non
peribit
et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et
diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem
sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in
domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum
placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis
vocabitur cunctis populis
ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc
congregabo ad eum congregatos eius
omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae
saltus
speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes
muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes
somnia
et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi
pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam
declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad
novissimum
venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut
hodie sic et cras et multo amplius